- ARMORICAE vel AREMORICAE
- ARMORICAE, vel AREMORICAEcivitates Galliae Celticae apud Caesarem, l. 5. Bell. Gall. c. 53. et l. 7. c. 75. et l. 8. c. 35. Regio hodie Bretaigne, et incolis Lbydaw, teste Rob. Caenali. Armore autem Britannice sonat super mare. Unde et Armorica regio. Ibi Caesar felicissime res gessit, Comm. loc. cit. Oros. l. 6. c. 7. Lelandus. Amplissima est, fuitque sub Ducibus olim propriis. A Carolo autem 8. Gallorum Rege adiuncta fuit regno A. C. 1488. cum Annam Provincial. heredem matrimoniô sibi copularet.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.